GRISEI Monachi

GRISEI Monachi
GRISEI Monachi
apud Cistercienses, Laici seu Conversi dicuntur, quod hoc coloris genere vestiuntur. Olim vero omnes Cistercienses Albi magis, quam Grisei, dicebantur, ut ex Bernhardi et Petri Cluniac Ep. liquer. Vide Car. Macr. Hierol. et infra, ubi de Ordinibus Monachorum. Est autem Griseus color λευκόφαιος Graecis, pseudolactinus, Ioh Diacono in Vita Greg. Mag. l. 4. c. 83. quem einericium interpretatur. Frideric. II. Imp. de Arte venandi l. 1. c. 46. At pelles grisiae, in Chron. Trudonensi l. 7. p. 428. sunt pelles animalis cuiusdam, quod vulgo Vair Galli appellant, in Pretio femper habitae: de quo animali attigit quaedam C. du Fresne ad Ioinvillam Dissert. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • ORDO — I. ORDO a serie differt; quia ille digestio est, quâ suô locô quidque collocatur: haec vero continua quaedam progressio atque contextus continuus. Et quidem Ordinem in deferendis Magistratibus Romani exacte olim observârunt, ab inferiore ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”